Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.3.1 Cic. Fam. 15.4.2 (English) >>Cic. Fam. 15.4.5

Scr. Tarsi vel ex. a. 703 (51) vel in. 704 (50). M. CICERO IMP. S. D. M. CATONI 15.4.1 summa tua auctoritas fecit meumque perpetuum de tua singulari virtute iudicium ut magni mea interesse putarem et res eas quas gessissem tibi notas esse et non ignorari a te qua aequitate et continentia tuerer socios provinciamque administrarem. Iis enim a te cognitis arbitrabar facilius me tibi quae vellem probaturum.

15.4.2 Cum in provinciam pr. K. Sext. venissem et propter anni tempus ad exercitum mihi confestim esse eundum viderem, biduum Laudiceae fui, deinde Apameae quadriduum, triduum Synnadis, totidem dies Philomeli. quibus in oppidis cum magni conventus fuissent, multas civitates acerbissimis tributis et gravissimis usuris et falso aere alieno liberavi. Cumque ante adventum meum seditione quadam exercitus esset dissipatus, quinque cohortes sine legato, sine tribuno militum, denique etiam sine centurione ullo apud Philo melium consedissent, reliquus exercitus esset in Lycaonia, M. Anneio legato imperavi ut eas quinque cohortis ad reliquum exercitum duceret coactoque in unum locum a exercitu castra in Lycaonia apud Iconium faceret. 15.4.3 quod cum ab illo diligenter esset factum, ego in castra a. d. vii K. Sept. veni, cum interea superioribus diebus ex. s. c. et evocatorum firmam manum et equitatum sane idoneum et populorum liberorum regumque sociorum auxilia voluntaria comparavissem. interim cum exercitu lustrato iter in Ciliciam facere coepissem iii K. Sept. legati a rege Commageno ad me missi pertumultuose neque tamen non vere Parthos in Syriam transisse nuntiaverunt ;



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.3.1 Cic. Fam. 15.4.2 (English) >>Cic. Fam. 15.4.5

Powered by PhiloLogic